Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ad haec Micythio, unus ex principibus, mirari se dixit, ad quos liberandos Antiochus relicto regno suo in Europam traiecisset:

nullam enim civitatem se in Graecia nosse, quae aut praesidium habeat, aut stipendium Romanis pendat, aut foedere iniquo adligata quas nolit leges patiatur:

itaque Chalcidenses neque vindice libertatis ullo egere, cum liberi sint, neque praesidio, cum pacem eiusdem populi Romani beneficio et libertatem habeant.

amicitiam regis non aspernari, nec ipsorum Aetolorum. id primum eos pro amicis facturos, si insula excedant atque abeant:

nam ipsis certum esse non modo non recipere moenibus, sed ne societatem quidem ullam pacisci nisi ex auctoritate Romanorum.

haec renuntiata regi ad naves, ubi restiterat, cum essent, in praesentia — neque enim iis venerat copiis, ut vi agere quicquam posset — reverti Demetriadem placuit.

ibi, quoniam primum vanum inceptum evasisset, consultare cum Aetolis rex, quid deinde fieret. placuit Boeotos Achaeos Amynandrum regem Athamanum temptare.

Boeotorum gentem aversam ab Romanis iam inde a morte, et secuta fuerant, censebant;

Achaeorum Philopoemenem principem aemulatione gloriae in bello Laconum infestum invisumque esse Quinctio credebant.

Amynander uxorem Apamam, filiam Alexandri Megalopolitani, habebat, qui se oriundum a magno Alexandro ferens filiis duobus Philippum atque et filiae

239
Apamam nomina inposuerat;

quam regiis iunctam nuptiis maior ex fratribus Philippus secutus in Athamaniam fuerat.

hunc forte ingenio vanum Aetoli et Antiochus inpulerant in spem Macedoniae regni, quod is vere regum stirpis esset, si Amynandrum Athamanesque Antiocho coniunxisset.

et ea vanitas promissorum non apud Philippum modo sed etiam apud Amynandrum valuit.