Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

idem ausus de Hannibale est movere sententiam prope iam certam regis. nam neque dimittendam partem navium a classe regia censebat,

neque, si mittendae naves forent, minus quemquam ei classi quam Hannibalem

235
praeficiendum:

exulem illum et Poenum esse, cui mille in dies consilia vel fortuna sua vel ingenium possit facere,

et ipsam gloriam belli, qua velut dote Hannibal concilietur, nimiam in praefecto regio esse. regem conspici, regem unum ducem, unum imperatorem videri debere.

si classem, si exercitum amittat Hannibal, idem damni fore, ac si per alium ducem amittantur;

si quid prospere eveniat, Hannibalis non Antiochi gloriam fore; si vero universo bello vincendi Romanos fortuna detur, quam spem esse sub rege victurum Hannibalem, uni subiectum,

qui patriam prope non tulerit? non ita se a iuventa eum gessisse, spe animoque complexum orbis terrarum imperium, ut in senectute dominum laturus videatur.

nihil opus esse regi duce Hannibale; comite et consiliario eodem ad bellum uti posse.

fructum ex ingenio tali neque gravem neque inutilem fore; si summa petantur, et dantem et accipientem praegravatura.