Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

consul in aciem exibat, hostes pugnam detractabant; praedatumque, ubi nemo obviam exiret, discurrebant Romani, Boi diripi sua impune quam tuendo ea conserere certamen malebant.

postquam omnia ferro ignique satis evastata erant, consul agro hostium excessit, et ad Mutinam agmine incauto, ut inter pacatos, ducebat.

Boi ut egressum suis finibus hostem sensere, sequebantur silenti locum insidiis quaerentes. nocte praetergressi castra Romana saltum, qua transeundum erat Romanis, insederunt.

id cum parum occulte fecissent, consul, qui multa nocte solitus erat movere castra, ne nox terrorem in tumultuario proelio augeret, lucem expectavit et, cum luce moveret, tamen turmam equitum exploratum misit.

postquam relatum est, quantae copiae et in quo loco essent, totius agminis sarcinas in medium coici iussit et triarios vallum circumicere, cetero exercitu instructo ad hostem accessit.

idem et Galli fecerunt, postquam apertas esse insidias et recto ac iusto proelio, ubi vera vinceret virtus, dimicandum viderunt.

hora secunda ferme concursum est. sinistra sociorum equitum ala et extraordinarii prima in acie pugnabant; praeerant duo consulares legati, M. Marcellus et Ti. Sempronius,

prioris anni consul. novus consul nunc ad prima signa erat, nunc legiones continebat in subsidiis, ne certaminis studio prius procurrerent, quam datum signum esset.

equites earum extra aciem in locum patentem Q. et P. Minucios tribunos militum educere iussit, unde, cum signum dedisset, impetum ex aperto facerent.

haec agenti nuntius venit a Ti. Sempronio Longo

199
non sustinere extraordinarios impetum Gallorum;