Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ita digressi ex colloquio legati ad suos; Thoas et Aetoli,

ut qui spem omnem in eo, ut improviso opprimerent, habuissent, ad iustum bellum oppugnationemque urbis mari ac terra munitae haudquaquam pares, domum rediere.

Euthymidas postquam castra popularium ad Salganea esse profectosque Aetolos audivit,

232

et ipse a Thebis Athenas rediit; et Herodorus cum per aliquot dies intentus ab Atalante signum nequiquam expectasset, missa speculatoria nave, ut, quid morae esset, sciret, postquam rem omissam ab sociis vidit, Thronium, unde venerat, repetit.

Quinctius quoque his auditis, ab Corintho veniens navibus, in Chalcidico Euripo Eumeni regi occurrit.

placuit quingentos milites praesidii causa relinqui Chalcide ab Eumene rege, ipsum Athenas ire.

Quinctius, quo profectus erat, Demetriadem contendit, ratus Chalcidem liberatam momenti aliquid apud Magnetas ad repetendam societatem Romanam facturam,

et, ut praesidii aliquid esset suae partis hominibus, Eunomo praetori Thessalorum scripsit, ut armaret iuventutem, et Villium ad Demetriadem praemisit ad temptandos animos, non aliter, nisi pars aliqua inclinaret ad respectum pristinae societatis, rem adgressurus.

Villius quinqueremi nave ad ostium portus est invectus. eo multitudo omnis Magnetum cum se effudisset, quaesivit Villius, utrum ad amicos an ad hostis venisse se mallent.

respondit Magnetarches Eurylochus ad amicos venisse eum; sed abstineret portu et sineret Magnetas in concordia et libertate esse nec per colloquii speciem multitudinem sollicitaret.