The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

Micythio et Xenoclides, penes quos tum summa rerum pulso Euthymida Chalcide erat, seu ipsi per se suspicati seu indicata re, primo pavidi nihil usquam spei nisi in fuga ponebant;

deinde postquam resedit terror et prodi et deseri non patriam modo sed etiam Romanorum societatem cernebant, consilio tali animum adiecerunt.

sacrum anniversarium eo forte tempore Eretriae Amarynthidis Dianae erat, quod non popularium modo sed Carystiorum etiam coetu celebratur.

eo miserunt, qui orarent Eretrienses Carystiosque, ut et suarum fortunarum in eadem insula geniti misererentur et Romanam societatem respicerent; ne sinerent Aetolorum Chalcidem fieri; Euboeam habituros,

si Chalcidem habuissent; fuisse Macedonas dominos; multo minus tolerabilis futuros Aetolos. Romanorum maxime respectus civitates movit,

et virtutem nuper in bello et in victoria iustitiam benignitatemque expertas. itaque quod roboris in iuventute erat utraque civitas armavit misitque.

iis tuenda moenia Chalcidis oppidani cum tradidissent, ipsi omnibus copiis transgressi Euripum ad Salganea posuerunt castra.

inde primum, deinde legati ad Aetolos missi percunctatum, quo suo dicto factove socii atque amici ad se oppugnandos venirent.

respondit Thoas, dux Aetolorum, non ad oppugnandos, sed ad liberandos ab Romanis venire sese;

splendidiore nunc eos catena, sed multo graviore vinctos esse, quam cum praesidium Macedonum in arce habuissent. se vero negare Chalcidenses aut servire ulli aut praesidio cuiusquam egere.

ita digressi ex colloquio legati ad suos; Thoas et Aetoli,

ut qui spem omnem in eo, ut improviso opprimerent, habuissent, ad iustum bellum oppugnationemque urbis mari ac terra munitae haudquaquam pares, domum rediere.

Euthymidas postquam castra popularium ad Salganea esse profectosque Aetolos audivit,

232

et ipse a Thebis Athenas rediit; et Herodorus cum per aliquot dies intentus ab Atalante signum nequiquam expectasset, missa speculatoria nave, ut, quid morae esset, sciret, postquam rem omissam ab sociis vidit, Thronium, unde venerat, repetit.