Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ut inde, cum pedestris copias appropinquare iam Aulidi atque Euripo sensisset, Chalcidem

231
traiceret;

ipse ceteras copias nocturnis itineribus, quanta poterat celeritate, Chalcidem ducebat.

Micythio et Xenoclides, penes quos tum summa rerum pulso Euthymida Chalcide erat, seu ipsi per se suspicati seu indicata re, primo pavidi nihil usquam spei nisi in fuga ponebant;

deinde postquam resedit terror et prodi et deseri non patriam modo sed etiam Romanorum societatem cernebant, consilio tali animum adiecerunt.

sacrum anniversarium eo forte tempore Eretriae Amarynthidis Dianae erat, quod non popularium modo sed Carystiorum etiam coetu celebratur.

eo miserunt, qui orarent Eretrienses Carystiosque, ut et suarum fortunarum in eadem insula geniti misererentur et Romanam societatem respicerent; ne sinerent Aetolorum Chalcidem fieri; Euboeam habituros,

si Chalcidem habuissent; fuisse Macedonas dominos; multo minus tolerabilis futuros Aetolos. Romanorum maxime respectus civitates movit,

et virtutem nuper in bello et in victoria iustitiam benignitatemque expertas. itaque quod roboris in iuventute erat utraque civitas armavit misitque.