Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

re vera omnia ad nutum Romanorum fieri. sub hanc vocem fremitus variantis multitudinis fuit partim adsensum partim indignationem, dicere id ausum eum; Quinctius quidem adeo exarsit ira, ut manus ad caelum tendens deos testes ingrati ac perfidi animi Magnetum invocaret.

hac voce perterritis omnibus Zeno, ex principibus unus, magnae cum ob eleganter actam vitam auctoritatis, quod semper Romanorum dubie partis fuerat,

ab Quinctio legatisque aliis petit, ne unius amentiam civitati adsignarent; suo periculo furere; Magnetas non libertatem modo, sed omnia, quae hominibus sancta caraque sint, T. Quinctio et populo Romano debere; nihil quemquam ab diis immortalibus precari posse,

quod non Magnetes ab illis haberent, et in corpora sua citius per furorem saevituros, quam ut Romanam amicitiam violarent.

huius orationem subsecutae multitudinis preces sunt; Eurylochus ex concilio itineribus occultis ad portam atque inde protinus in Aetoliam profugit.

iam enim, et id magis in dies, Aetoli defectionem nudabant, eoque ipso tempore forte Thoas, princeps gentis, quem miserant ad Antiochum,

225
redierat inde Menippumque secum adduxerat regis legatum.

qui, priusquam concilium iis daretur, impleverant omnium aures terrestris navalisque copias commemorando:

ingentem vim peditum equitumque venire, ex India elephantos accitos, ante omnia, quo maxime credebant moveri multitudinis animos, tantum

advehi auri, ut ipsos emere Romanos posset. apparebat, quid ea oratio in concilio motura esset; nam et venisse eos et, quae agerent, omnia legatis Romanis deferebantur;

et quamquam prope abscisa spes erat, tamen non ab re esse Quinctio visum est sociorum aliquos legatos interesse ei concilio, qui admonerent Romanae societatis Aetolos, qui vocem liberam mittere adversus regis legatum auderent.

Athenienses maxime in rem idonei visi sunt et propter civitatis dignitatem et vetustam societatem cum Aetolis. ab iis Quinctius petit, ut legatos ad Panaetolicum concilium mitterent.

Thoas primus in eo concilio renuntiavit legationem. Menippus post eum intromissus optimum fuisse omnibus, qui Graeciam Asiamque incolerent, ait, integris rebus Philippi potuisse intervenire Antiochum:

sua quemque habiturum fuisse, neque omnia sub nutum dicionemque Romanam perventura.

“nunc quoque” inquit, “si modo vos quae inchoastis consilia constanter perducitis ad exitum, poterit diis iuvantibus et Aetolis sociis Antiochus quamvis inclinatas Graeciae res restituere in pristinam dignitatem.

ea autem in libertate posita est, quae suis stat viribus, non ex alieno arbitrio pendet.”

Athenienses, quibus primis post regiam legationem dicendi quae vellent potestas facta est, mentione omni regis praetermissa Romanae societatis Aetolos meritorumque in universam Graeciam T.