Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Philopoemen, utcumque possent, instare et persequi auxiliaribus iussis — utique enim equitibus facilem futuram fugam — , ipse gravius agmen via patentiore ad Eurotan amnem deduxit.

ibi castris sub occasum solis positis levem armaturam, quam ad persequendum reliquerat hostem, opperiebatur. qui ubi prima vigilia venerunt, nuntiantes tyrannum cum paucis ad urbem penetrasse, ceteram multitudinem inermem toto sparsam vagari saltu, corpora curare eos iubet;

ipse ex cetera copia militum, qui quia priores in castra venerant, refecti

223
et cibo sumpto et modica quiete erant, delectos nihil praeter gladios secum ferentis extemplo educit et duarum portarum itineribus, quae Pharas quaeque Barnosthenem ferunt, eos instruxit, qua ex fuga recepturos sese hostis credebat.

nec eum opinio fefellit. nam Lacedaemonii, quoad lucis superfuit quicquam, callibus medio saltu recipiebant se; primo vespere, ut lumina in castris hostium conspexere, e regione eorum occultis semitis se tenuerunt;

ubi ea sunt praetergressi, iam tutum rati in patentis vias descenderunt. ibi excepti ab insidente hoste passim ita multi caesi captique sunt, ut vix quarta pars de toto exercitu evaserit.

Philopoemen incluso tyranno in urbem insequentis dies prope triginta vastandis agris Laconum absumpsit, debilitatisque ac prope fractis tyranni viribus domum rediit, aequantibus eum gloria rerum Achaeis imperatori Romano et,

quod ad Laconum bellum attineret, praeferentibus etiam.

dum inter Achaeos et tyrannum bellum erat, legati Romanorum circuire sociorum urbes solliciti, ne Aetoli partis alicuius animos ad Antiochum avertissent.

minimum operae in Achaeis adeundis consumpserunt, quos, quia Nabidi infesti erant, ad cetera quoque satis fidos censebant esse.

Athenas primum, inde Chalcidem, inde in Thessaliam iere, adlocutique concilio frequenti Thessalos Demetriadem iter flexere.

eo Magnetum concilium indictum est. accuratior ibi habenda oratio fuit, quod pars principum alienati Romanis totique Antiochi et Aetolorum erant, quia,

cum reddi obsidem filium Philippo adlatum esset stipendiumque inpositum remitti, inter cetera vana adlatum erat Demetriadem quoque ei reddituros Romanos esse.