Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

quod ad Laconum bellum attineret, praeferentibus etiam.

dum inter Achaeos et tyrannum bellum erat, legati Romanorum circuire sociorum urbes solliciti, ne Aetoli partis alicuius animos ad Antiochum avertissent.

minimum operae in Achaeis adeundis consumpserunt, quos, quia Nabidi infesti erant, ad cetera quoque satis fidos censebant esse.

Athenas primum, inde Chalcidem, inde in Thessaliam iere, adlocutique concilio frequenti Thessalos Demetriadem iter flexere.

eo Magnetum concilium indictum est. accuratior ibi habenda oratio fuit, quod pars principum alienati Romanis totique Antiochi et Aetolorum erant, quia,

cum reddi obsidem filium Philippo adlatum esset stipendiumque inpositum remitti, inter cetera vana adlatum erat Demetriadem quoque ei reddituros Romanos esse.

id ne fieret, Eurylochus, princeps Magnetum, factionisque eius quidam omnia novari Aetolorum Antiochique adventu malebant.

adversus eos ita disserendum erat, ne timorem vanum iis demendo spes incisa Philippum abalienaret, in quo plus ad

224
omnia momenti quam in Magnetibus esset.

illa commemorata, cum totam Graeciam beneficio libertatis obnoxiam Romanis esse civitatem praecipue:

ibi enim non praesidium modo Macedonum fuisse, sed regiam exaedificatam, ut praesens semper in oculis habendus esset dominus;

ceterum nequiquam ea facta, si Aetoli Antiochum in Philippi regiam adducerent, et novus et incognitus pro vetere et experto habendus rex esset.

Magnetarchen summum magistratum vocant: is Eurylochus erat, ac potestate ea fretus negavit dissimulandum sibi et Magnetibus esse, quae fama vulgata de reddenda Demetriade Philippo foret;