The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

receptum ad urbem haberet, aut commeatus urbe in castra portarentur, simul et temptaturos, si quorum animi sollicitari ad defectionem a tyranno possent.

non tam fidem dictis perfuga fecit, quam perculso metu relinquendi castra causam probabilem praebuit.

postero die Pythagoram cum auxiliaribus et equitatu stationem agere pro vallo iussit; ipse tamquam in aciem cum robore exercitus egressus signa ocius ferri ad urbem iussit.

Philopoemen postquam citatum agmen per angustam et proclivem viam duci raptim vidit, equitatum omnem et Cretensium auxiliares in stationem hostium, quae pro castris erat,

emittit. illi ubi hostis adesse et a suis se desertos viderunt, primo in castra recipere se conati sunt;

deinde, postquam instructa acies tota Achaeorum admovebatur, metu, ne cum ipsis castris caperentur, sequi suorum agmen aliquantum praegressum insistunt.

extemplo caetrati Achaeorum in castra impetum faciunt et ea diripiunt; ceteri ad persequendos hostes ire pergunt. erat iter tale, per quod vix tranquillum ab hostili metu agmen expediri posset;

ut vero ad postremos proelium ortum est, clamorque terribilis ab tergo paventium ad prima signa est perlatus, pro se quisque armis abiectis in circumiectas itineri silvas diffugiunt, temporis strage armorum saepta via est,

maxime hastis, quae pleraeque adversae cadentes velut vallo obiecto iter impediebant.

Philopoemen, utcumque possent, instare et persequi auxiliaribus iussis — utique enim equitibus facilem futuram fugam — , ipse gravius agmen via patentiore ad Eurotan amnem deduxit.

ibi castris sub occasum solis positis levem armaturam, quam ad persequendum reliquerat hostem, opperiebatur. qui ubi prima vigilia venerunt, nuntiantes tyrannum cum paucis ad urbem penetrasse, ceteram multitudinem inermem toto sparsam vagari saltu, corpora curare eos iubet;

ipse ex cetera copia militum, qui quia priores in castra venerant, refecti

223
et cibo sumpto et modica quiete erant, delectos nihil praeter gladios secum ferentis extemplo educit et duarum portarum itineribus, quae Pharas quaeque Barnosthenem ferunt, eos instruxit, qua ex fuga recepturos sese hostis credebat.

nec eum opinio fefellit. nam Lacedaemonii, quoad lucis superfuit quicquam, callibus medio saltu recipiebant se; primo vespere, ut lumina in castris hostium conspexere, e regione eorum occultis semitis se tenuerunt;

ubi ea sunt praetergressi, iam tutum rati in patentis vias descenderunt. ibi excepti ab insidente hoste passim ita multi caesi captique sunt, ut vix quarta pars de toto exercitu evaserit.

Philopoemen incluso tyranno in urbem insequentis dies prope triginta vastandis agris Laconum absumpsit, debilitatisque ac prope fractis tyranni viribus domum rediit, aequantibus eum gloria rerum Achaeis imperatori Romano et,

quod ad Laconum bellum attineret, praeferentibus etiam.