Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

imminet is locus et Leucis et Acriis, qua videbantur hostes exercitum admoturi. cum ibi stativa essent et pauci tabernacula haberent, multitudo alia casas ex harundine textas fronde, quae umbram modo praeberet,

texissent, priusquam in conspectum hostis veniret, Philopoemen necopinantem eum improviso genere belli

219
adgredi statuit.

navigia parva in stationem occultam agri Argivi contraxit; in ea milites, caetratos plerosque, cum fundis et iaculis et alio levi genere armaturae imposuit.

inde littora legens cum ad propinquum castris venisset, egressus callibus notis nocte Pleias pervenit et sopitis vigilibus ut in nullo propinquo metu ignem casis ab omni parte castrorum iniecit.

multi prius incendio absumpti sunt, quam hostium adventum sentirent, et, qui senserant,

nullam opem ferre potuerunt. ferro flammaque omnia absumpta; perpauci ex tam ancipiti peste ad Gytheum in maiora castra perfugerunt.

ita perculsis hostibus Philopoemen protinus ad depopulandam Tripolim Laconici agri,

qui proximus finem Megalopolitarum est, duxit et magna vi pecorum hominumque inde abrepta, priusquam a Gytheo tyrannus praesidium agris mitteret,

discessit. inde Tegeam exercitu contracto concilioque eodem et Achaeis et sociis indicto,

in quo et Epirotarum et Acarnanum fuere principes, statuit, quoniam satis et suorum a pudore maritimae ignominiae restituti animi et hostium conterriti essent, ad Lacedaemonem ducere, eo modo uno ratus ab obsidione Gythei hostem abduci posse.

ad Caryas primum in hostium terra posuit castra. eo ipso die Gytheum expugnatum est.

cuius rei ignarus Philopoemen castra ad Barnosthenem — mons est decem milia passuum ab Lacedaemone — promovit. et Nabis, recepto Gytheo cum expedito exercitu inde profectus, cum praeter Lacedaemonem raptim duxisset, Pyrrhi quae vocant castra occupavit, quem peti locum ab Achaeis non dubitabat.