Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Nabis cum prospera re elatus, tum spem etiam dubiam nactus nihil iam a periculi fore, et terrestres aditus claudere opportune positis praesidiis voluit.

tertia parte copiarum ab obsidione Gythei abducta ad Pleias posuit castra;

imminet is locus et Leucis et Acriis, qua videbantur hostes exercitum admoturi. cum ibi stativa essent et pauci tabernacula haberent, multitudo alia casas ex harundine textas fronde, quae umbram modo praeberet,

texissent, priusquam in conspectum hostis veniret, Philopoemen necopinantem eum improviso genere belli

219
adgredi statuit.

navigia parva in stationem occultam agri Argivi contraxit; in ea milites, caetratos plerosque, cum fundis et iaculis et alio levi genere armaturae imposuit.

inde littora legens cum ad propinquum castris venisset, egressus callibus notis nocte Pleias pervenit et sopitis vigilibus ut in nullo propinquo metu ignem casis ab omni parte castrorum iniecit.

multi prius incendio absumpti sunt, quam hostium adventum sentirent, et, qui senserant,

nullam opem ferre potuerunt. ferro flammaque omnia absumpta; perpauci ex tam ancipiti peste ad Gytheum in maiora castra perfugerunt.

ita perculsis hostibus Philopoemen protinus ad depopulandam Tripolim Laconici agri,

qui proximus finem Megalopolitarum est, duxit et magna vi pecorum hominumque inde abrepta, priusquam a Gytheo tyrannus praesidium agris mitteret,