Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

eo quoque anno magna ambitio fuit, quod patricii tres in unum locum petierunt, P. Cornelius Cn. F. Scipio, qui priore anno repulsam tulerat, et L. Cornelius Scipio et Cn.

Manlius Volso. P. Scipioni, ut dilatum viro tali, non negatum honorem appareret, consulatus datus est;

additur ei de plebe collega M’. Acilius Glabrio. postero die praetores creati L. Aemilius Paulus M. Aemilius Lepidus M. Brutus A. Cornelius Mammula C. Livius et L. Oppius, utrique eorum Salinator cognomen erat; Oppius is erat, qui classem viginti navium in Siciliam duxerat.

interim, dum novi magistratus sortirentur provincias, M. Baebius a Brundisio cum omnibus copiis transire in Epirum est iussus et circa Apolloniam copias continere,

et M. Fulvio praetori urbano negotium datum est, ut quinqueremes novas quinquaginta faceret.

et populus quidem Romanus ita se ad omnis conatus Antiochi praeparabat;

Nabis non

217
differebat bellum, sed summa vi Gytheum oppugnabat et infestus Achaeis, quod miserant obsessis praesidium,

agros eorum vastabat. Achaei non antea ausi capessere bellum,

quam ab Roma revertissent legati, ut, quid senatui placeret, scirent, post reditum legatorum et Sicyonem concilium edixerunt et legatos ad T. Quinctium miserunt, qui consilium ab eo peterent.

in concilio omnium ad bellum extemplo capessendum inclinatae sententiae erant; litterae T. Quincti cunctationem iniecerunt, quibus auctor erat praetorem classemque Romanam expectandi.

cum principum alii in sententia permanerent, alii utendum eius, quem ipsi consuluissent, consilio censerent, multitudo Philopoemenis sententiam expectabat.