The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

Romae destinabant quidem sermonibus hostem Antiochum, sed nihildum ad id bellum praeter animos parabant.

consulibus ambobus Italia provincia decreta est, ita ut inter se compararent sortirenturve,

uter comitiis eius anni praeesset; ad utrum ea non pertineret cura, ut paratus esset, si quo eum extra Italiam opus esset ducere legiones.

huic consuli permissum, ut duas legiones scriberet novas et socium Latini nominis viginti milia et equites octingentos;

alteri consuli duae legiones decretae, quas L. Cornelius consul superioris anni habuisset, et socium ac Latini nominis ex eodem exercitu quindecim milia et equites quingenti.

Q. Minucio cum exercitu, quem in Liguribus habebat, prorogatum imperium; additum, in supplementum ut quattuor milia peditum Romanorum scriberentur,

213
centum quinquaginta equites, et sociis eodem quinque milia peditum imperarentur, ducenti quinquaginta equites.

Cn. Domitio extra Italiam, quo senatus censuisset, provincia evenit, L. Quinctio Gallia et comitia habenda.

praetores deinde provincias sortiti, M. Fulvius Centumalus urbanam, L. Scribonius Libo peregrinam, L. Valerius Tappo Siciliam, Q. Salonius Sarra Sardiniam, M. Baebius Tamphilus Hispaniam citeriorem, A. Atilius Serranus ulteriorem.

sed his duobus primum senatus consulto, deinde plebei etiam scito permutatae provinciae sunt:

Atilio classis et Macedonia, Baebio Brutti decreti.

Flaminio Fulvioque in Hispaniis prorogatum imperium. Atilio in Bruttios duae legiones decretae, quae priore anno urbanae fuissent, et ut sociis eodem milia peditum quindecim imperarentur et quingenti equites.

Baebius Tamphilus triginta naves quinqueremes facere iussus et ex navalibus veteres deducere, si quae utiles essent, et scribere navalis socios; et consulibus imperatum, ut ei duo milia socium ac Latini nominis et mille Romanos darent pedites.

hi duo praetores et duo exercitus, terrestris navalisque, adversus Nabim aperte iam oppugnantem socios populi Romani dicebantur parari;

ceterum legati ad Antiochum missi expectabantur, et priusquam ii redissent, vetuerat Cn. Domitium consulem senatus discedere ab urbe.