Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

quaerenti deinde, quem secundum poneret, Pyrrhum dixisse;

castra metari primum docuisse; ad hoc neminem elegantius loca cepisse, praesidia disposuisse; artem etiam conciliandi sibi homines habuisse, ut Italicae gentes regis externi quam populi Romani, tam diu principis in ea terra, imperium esse mallent.

exequenti, quem tertium duceret, dubie semet ipsum dixisse.

tum risum obortum Scipioni, et subiecisse “quidnam tu diceres, si me vicisses?” “turtum vero me” inquit “ ante Alexandrum et ante Pyrrhum et ante alios omnes imperatores esse.”

et perplexum Punico astu responsum et improvisum adsentationis genus Scipionem movisse, quod e grege se velut inaestimabilem secrevisset.

Villius ab Epheso Apameam processit. eo et Antiochus audito legatorum Romanorum adventu occurrit.

Apameae congressis disceptatio eadem ferme fuit, quae Romae inter Quinctium et legatos regis fuerat. mors nuntiata Antiochi filii regis. quem missum paulo ante dixeram in diremit conloquia.

magnus luctus in regia fuit magnumque eius iuvenis desiderium; id enim iam specimen sui dederat, ut, si vita longior contigisset, magni iustique regis in eo indolem fuisse appareret.

quo carior acceptiorque omnibus erat, eo mors eius suspectior fuit, gravem successorem eum instare senectuti suae patrem credentem per spadones quosdam, talium ministeriis facinorum acceptos regibus, veneno sustulisse.