Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et reges tamen aut non moti aut tardius moti sunt; Nabis extemplo circa omnis maritimos vicos dimisit ad seditiones in iis miscendas, et alios principum donis ad suam causam perduxit, alios pertinaciter in societate Romana manentis occidit.

Achaeis omnium maritimorum Laconum tuendorum a T. Quinctio cura mandata erat. itaque extemplo et ad tyrannum legatos miserunt,

qui admonerent foederis Romani denuntiarentque, ne pacem, quam tantopere petisset, turbaret, et auxilia ad Gytheum, quod iam oppugnabatur ab tyranno, et Romam, qui ea nuntiarent, legatos miserunt.

207

Antiochus rex, ea hieme Raphiae in Phoenice Ptolomaeo regi Aegypti filia in matrimonium data, cum Antiochiam se recepisset, per Ciliciam Tauro monte superato extremo iam hiemis Ephesum pervenit;

inde principio veris, Antiocho filio misso in Syriam ad custodiam ultimarum partium regni, ne quid absente se ab tergo moveretur, ipse cum omnibus terrestribus copiis ad Pisidas, qui circa Sidam incolunt,

oppugnandos est profectus. eo tempore legati Romani P. Sulpicius et P. Villius, qui ad Antiochum, sicut ante dictum est, missi erant, iussi prius Eumenem adire Elaeam venere; inde Pergamum — ibi regia Eumenis fuit — escenderunt.

cupidus belli adversus Antiochum Eumenes erat, gravem, si pax esset, accolam tanto potentiorem regem credens, eundem, si motum bellum esset, non magis parem Romanis fore, quam Philippus fuisset,

et aut funditus sublatum iri, aut, si pax victo daretur, multa illi detracta sibi accessura, ut facile deinde se ab eo sine ullo auxilio Romano tueri posset.

etiam si quid adversi casurum foret, satius esse Romanis sociis quamcumque fortunam subire,

quam solum aut imperium pati Antiochi aut abnuentem vi atque armis cogi; ob haec, quantum auctoritate, quantum consilio valebat, incitabat Romanos ad bellum.