Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

in eos se impetum facturum et nihil prius quam flammam tectis iniecturum, ut is pavor cogeret Ligures excedere saltu, quem obsiderent,

et discurrere ad opem ferendam suis. collaudatum eum consul spe praemiorum onerat. Numidae equos conscendunt et obequitare stationibus hostium, neminem lacessentes, coeperunt.

nihil primo adspectu contemptius: equi hominesque paululi et graciles, discinctus et inermis eques, praeterquam quod iacula secum portat,

equi sine frenis, deformis ipse cursus rigida cervice et extento capite currentium. hunc contemptum de industria augentes labi ex equis et per ludibrium spectaculo esse.

itaque qui primo intenti paratique, si lacesserentur, in stationibus fuerant, iam inermes sedentesque pars maxima spectabant.

Numidae adequitare, dein refugere, sed propius saltum paulatim evehi, velut quos impotentis regendi equi invitos efferrent. postremo subditis calcaribus per medias stationes hostium erupere,

et in agrum latiorem evecti omnia propinqua viae tecta incendunt; proximo deinde vico inferunt ignem; ferro flammaque omnia pervastant.

205

fumus primo conspectus, deinde clamor trepidantium in vicis auditus, postremo seniores puerique refugientes tumultum in castris fecerunt.