Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

in exitu iam annus erat, et ambitio magis quam umquam alias exarserat consularibus comitiis. multi et potentes petebant patricii plebeique, P. Cornelius Cn.

filius Scipio, qui ex Hispania provincia nuper decesserat magnis rebus gestis, et L. Quinctius Flamininus, qui classi in Graecia praefuerat, et Cn. Manlius Volso;

hi patricii; plebei autem C. Laelius, Cn. Domitius,

C. Livius Salinator, M’. Acilius. sed omnium oculi in Quinctium Corneliumque coniecti; nam et in unum locum petebant ambo patricii, et rei militaris gloria recens utrumque commendabat.

ceterum ante omnia certamen accendebant fratres candidatorum, duo clarissimi aetatis suae imperatores. maior gloria Scipionis, et quo maior, eo propior invidiam; Quincti recentior,

ut qui eo anno triumphasset. accedebat, quod alter decimum iam prope annum adsiduus in oculis hominum fuerat, quae res minus verendos magnos homines ipsa satietate facit, consul iterum post devictum Hannibalem censorque fuerat;

in Quinctio nova et recentia omnia ad gratiam erant; nihil nec petierat a populo post triumphum nec adeptus erat.

pro fratre germano, non patrueli se petere aiebat, pro legato et participe administrandi belli;