The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

in exitu iam annus erat, et ambitio magis quam umquam alias exarserat consularibus comitiis. multi et potentes petebant patricii plebeique, P. Cornelius Cn.

filius Scipio, qui ex Hispania provincia nuper decesserat magnis rebus gestis, et L. Quinctius Flamininus, qui classi in Graecia praefuerat, et Cn. Manlius Volso;

hi patricii; plebei autem C. Laelius, Cn. Domitius,

C. Livius Salinator, M’. Acilius. sed omnium oculi in Quinctium Corneliumque coniecti; nam et in unum locum petebant ambo patricii, et rei militaris gloria recens utrumque commendabat.

ceterum ante omnia certamen accendebant fratres candidatorum, duo clarissimi aetatis suae imperatores. maior gloria Scipionis, et quo maior, eo propior invidiam; Quincti recentior,

ut qui eo anno triumphasset. accedebat, quod alter decimum iam prope annum adsiduus in oculis hominum fuerat, quae res minus verendos magnos homines ipsa satietate facit, consul iterum post devictum Hannibalem censorque fuerat;

in Quinctio nova et recentia omnia ad gratiam erant; nihil nec petierat a populo post triumphum nec adeptus erat.

pro fratre germano, non patrueli se petere aiebat, pro legato et participe administrandi belli;

se terra, fratrem mari rem gessisse. his obtinuit, ut praeferretur candidato, quem Africanus frater ducebat, quem Cornelia gens Cornelio consule comitia habente, quem tantum praeiudicium senatus, virum e civitate optimum iudicatum, qui matrem Idaeam Pessinunte venientem in urbem acciperet.

L. Quinctius et Cn. Domitius Ahenobarbus consules facti: adeo ne in plebeio quidem consule,

cum pro C. Laelio niteretur, Africanus valuit. postero die praetores creati L. Scribonius Libo M. Fulvius Centumalus A. Atilius Serranus M. Baebius Tamphilus L. Valerius Tappo Q. Salonius Sarra. aedilitas eo anno fuit M. Aemilii Lepidi et L. Aemilii Pauli;

multos pecuarios damnarunt; ex ea pecunia clipea inaurata in fastigio aedis posuerunt, porticum

204
unam extra portam Trigeminam, emporio ad Tiberim adiecto, alteram ab porta Fontinali ad Martis aram, qua in Campum iter esset, perduxerunt.