Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

tertia namque vigilia exierant hostes; huic nocturno itineri tres diurnae horae accesserant, nec ulla quiete data laborem viae proelium exceperat.

itaque principio pugnae vigoris aliquid in corporibus animisque fuit, et turbaverant primo Romanos; deinde aequata paulisper pugna est. in hoc discrimine ludos Iovi, si fudisset cecidissetque hostis, propraetor vovit.

tandem gradum acrius intulere Romani, cessitque Lusitanus, deinde prorsus terga dedit; et cum institissent fugientibus victores, ad duodecim milia hostium sunt caesa,

capti quingenti quadraginta, omnes ferme equites, et signa militaria capta centum triginta quattuor. de exercitu Romano septuaginta et tres amissi.

pugnatum haud procul Ilipa urbe est; eo victorem opulentum praeda exercitum P. Cornelius reduxit. ea omnis ante urbem exposita est,

potestasque dominis suas res cognoscendi facta est; cetera vendenda quaestori data; quod inde refectum est militi divisum.

nondum ab Roma profectus erat C. Flaminius praetor, cum haec in Hispania gerebantur.