Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

profectus ab Emporiis agros hostium urit vastatque, omnia fuga et terrore complet.

eodem tempore M. Helvio decedenti ex ulteriore Hispania cum praesidio sex milium, dato ab Ap. Claudio praetore, Celtiberi agmine ingenti ad oppidum Iliturgi occurrunt.

viginti milia armatorum fuisse Valerius scribit, duodecim milia ex iis caesa,

oppidum Iliturgi receptum et puberes omnis interfectos. inde ad castra Catonis Helvius pervenit et, quia tuta iam ab hostibus regio erat, praesidio in ulteriorem Hispaniam remisso Romam est profectus et ob rem feliciter gestam ovans urbem est ingressus.

argenti infecti tulit in aerarium decem quattuor milia pondo septingenta triginta duo et signati bigatorum

150
septendecim milia viginti tres et Oscensis centum undeviginti milia quadringentos undequadraginta.

causa triumphi negandi senatui fuit, quod alieno auspicio et in aliena provincia pugnasset. ceterum biennio post redierat, cum provincia successori Q. Minucio tradita annum insequentem retentus ibi longo et gravi fuisset morbo.

itaque duobus modo mensibus ante Helvius ovans urbem est ingressus quam successor eius Q. Minucius triumpharet.

hic quoque tulit argenti pondo triginta quattuor milia octingenta et bigatorum septuaginta tria milia et Oscensis argenti ducenta septuaginta octo milia.