Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

quid aliud in luctu quam purpuram atque aurum deponunt? quid, cum eluxerunt, sumunt? quid in gratulationibus supplicationibusque nisi excellentiorem ornatum adiciunt?

scilicet, si legem Oppiam abrogaritis, non vestri arbitrii erit, si quid eius vetare volueritis, quod nunc lex vetat;

minus filiae, uxores, sorores etiam quibusdam in manu erunt; — numquam salvis suis exuitur servitus muliebris; et ipsae libertatem, quam viduitas et orbitas facit, detestantur.

in vestro arbitrio suum ornatum quam in legis malunt esse; et vos in manu et tutela, non in servitio debetis habere eas et malle patres vos aut viros quam dominos dici.

invidiosis nominibus utebatur modo consul seditionem muliebrem et secessionem appellando. id enim periculum est, ne Sacrum montem, sicut quondam irata plebs, aut Aventinum capiant; —

patiendum huic infirmitati est, quodcumque vos censueritis. quo plus potestis, eo moderatius imperio uti debetis.”

haec cum contra legem proque lege dicta essent, aliquanto maior frequentia mulierum postero

148
die sese in publicum effudit,

unoque agmine omnes Brutorum ianuas obsederunt, qui collegarum rogationi intercedebant, nec ante abstiterunt, quam remissa intercessio ab tribunis est.

nulla deinde dubitatio fuit, quin omnes tribus legem abrogarent. viginti annis post abrogata est quam lata.

M. Porcius consul, postquam abrogata lex Oppia est, extemplo viginti quinque navibus longis, quarum quinque sociorum erant, ad Lunae portum profectus est eodem exercitu convenire iusso

et edicto per maritimam misso navibus omnis generis contractis ab Luna proficiscens edixit, ut ad portum Pyrenaei sequerentur; inde se frequenti classe ad hostis iturum.

praetervecti Ligustinos montes sinumque ad diem, quam dixerat, convenerunt. inde Rhodam ventum, et praesidium Hispanorum, quod in castello erat,

vi deiectum. ab Rhoda secundo vento Emporias perventum. ibi copiae praeter socios navales in terram expositae.

iam tunc Emporiae duo oppida erant muro divisa. Graeci habebant, a Phocaea, unde et Massilienses, oriundi, alterum Hispani;

sed Graecum oppidum in mare expositum totum orbem muri minus quadringentos passus habebat, Hispanis retractior a mari trium milium passuum in circuitu murus erat.

tertium genus Romani coloni ab divo Caesare post devictos Pompei liberos adiecti. in corpus unum confusi omnes Hispanis prius,

postremo et Graecis in civitatem Romanam adscitis. miraretur, qui tum cerneret, aperto mari ab altera ab altera Hispanis, tam fera et bellicosa gente, obiectis, quae res eos tutaretur. disciplina erat custos infirmitatis, quam inter validiores optime timor continet.

partem muri versam in agros egregie munitam habebant, una tantum in eam regionem porta imposita, cuius adsiduus custos semper aliquis ex erat.

nocte pars tertia civium in muris excubabat,

149
neque moris causa tantum aut sed quanta si hostis ad portas esset et servabant vigilias et circumibant cura.

Hispanum neminem in urbem recipiebant; ne ipsi quidem temere urbe excedebant. ad mare patebat omnibus exitus.