Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
Aristonem Carthagine obversantem non prius amici quam inimici Hannibalis, qua de venisset, cognoverunt.
et primo in circulis conviviisque celebrata sermonibus res est;
deinde in senatu quidam actum esse dicere exilio Hannibalis, si absens quoque novas moliri res et sollicitando animos hominum turbare statum civitatis posset;
Aristonem quendam, Tyrium advenam, instructum mandatis ab Hannibale et rege Antiocho venisse; certos homines cotidie cum eo secreta colloquia serere; in occulto coqui, quod mox in omnium perniciem erupturum esset.
conclamare omnes vocari Aristonem debere, et quaeri, quid venisset, et, nisi expromeret, cum legatis Romam mitti; satis pro temeritate unius hominis suppliciorum pensum esse;
privatos suo periculo peccaturos; rem publicam non extra noxam modo sed etiam extra famam noxae conservandam esse.
vocatus Aristo purgare sese et firmissimo propugnaculo uti, quod litterarum nihil ad quemquam attulisset;