Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

edit nomina eorum, quibus conventis opus esset; instruit etiam secretis notis, per quas haud dubie agnoscerent sua mandata esse.

Aristonem Carthagine obversantem non prius amici quam inimici Hannibalis, qua de venisset, cognoverunt.

et primo in circulis conviviisque celebrata sermonibus res est;

deinde in senatu quidam actum esse dicere exilio Hannibalis, si absens quoque novas moliri res et sollicitando animos hominum turbare statum civitatis posset;

Aristonem quendam, Tyrium advenam, instructum mandatis ab Hannibale et rege Antiocho venisse; certos homines cotidie cum eo secreta colloquia serere; in occulto coqui, quod mox in omnium perniciem erupturum esset.

conclamare omnes vocari Aristonem debere, et quaeri, quid venisset, et, nisi expromeret, cum legatis Romam mitti; satis pro temeritate unius hominis suppliciorum pensum esse;

privatos suo periculo peccaturos; rem publicam non extra noxam modo sed etiam extra famam noxae conservandam esse.

vocatus Aristo purgare sese et firmissimo propugnaculo uti, quod litterarum nihil ad quemquam attulisset;