Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

esse autem tria genera foederum, quibus inter se paciscerentur amicitias civitates regesque: unum, cum bello victis dicerentur leges; ubi enim omnia ei, qui armis plus posset, dedita essent, quae ex iis habere victos, quibus multari eos velit, ipsius ius atque arbitrium esse;

alterum, cum pares bello aequo foedere in pacem atque amicitiam venirent; tunc enim repeti reddique per conventionem res et, si quarum turbata bello possessio sit, eas aut ex formula iuris antiqui aut ex partis utriusque commodo componi;

tertium esse genus, cum, qui numquam hostes fuerint, ad amicitiam sociali foedere inter se iungendam coeant; eos neque dicere nec accipere leges; id enim victoris et victi esse.

ex eo genere cum Antiochus esset, mirari se, quod Romani aequum censeant leges ei dicere, quas Asiae urbium liberas et immunis, quas stipendiarias esse velint, quas intrare praesidia regia regemque vetent.

cum Philippo enim hoste pacem, non cum Antiocho amico societatis foedus ita sanciendum esse.

ad ea Quinctius: “quoniam vobis distincte agere libet et genera iungendarum amicitiarum enumerare, ego quoque duas condiciones ponam, extra quas nullam esse regi nuntietis amicitiae cum populo Romano iungendae,

unam, si nos nihil, quod ad urbes Asiae attinet, curare velit, ut et ipse omni Europa abstineat;

alteram, si se ille Asiae finibus non contineat et in Europam transcendat, ut et Romanis ius sit Asiae civitatium amicitias et tueri, quas habeant,

et novas complecti.” enimvero id auditu etiam dicere indignum esse Hegesianax, Thraciae et Chersonesi

190
urbibus arceri Antiochum,

cum, quae Seleucus, eius, Lysimacho rege bello victo et in acie caeso per summum decus parta reliquerit, pari cum laude eadem ab Thracibus possessa, partim armis receperit Antiochus, partim deserta, sicut ipsam Lysimachiam, et revocatis cultoribus frequentaverit et, quae strata ruinis atque incendiis erant, ingentibus impensis aedificaverit.

quid igitur simile esse ex ea possessione, ita parta ita recuperata, deduci Antiochum, et Romanos abstinere Asia, quae numquam eorum fuerit?

amicitiam expetere Romanorum Antiochum, sed quae impetrata gloriae sibi, non pudori sit.

ad haec Quinctius “quando quidem” inquit “honesta pensamus, sicut aut sola aut prima certe pensari decet principi orbis terrarum populo et tanto regi,

utrum tandem videtur honestius, liberas velle omnis, quae ubique sunt, Graeciae urbis,

an servas et vectigalis facere? si sibi Antiochus pulchrum esse censet, quas urbes proavus belli iure habuerit, avus paterque numquam usurpaverint pro suis,

eas repetere in servitutem, et populus Romanus susceptum patrocinium libertatis Graecorum non deserere fidei constantiaeque suae ducit esse.