Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

postquam consules dilectu habito profecti in provincias sunt, tum T. Quinctius postulavit, ut de iis, quae cum decem legatis ipse statuisset, senatus audiret eaque, si videretur, auctoritate sua confirmaret;

id eos facilius facturos, si legatorum verba, qui ex universa Graecia et magna parte Asiae quique ab regibus venissent, audissent.

eae legationes a C. Scribonio praetore urbano in senatum introductae sunt,

benigneque omnibus responsum. cum Antiocho quia longior disceptatio erat, decem legatis, quorum pars aut in Asia aut Lysimachiae apud regem fuerant, delegata

189
est.

T. Quinctio mandatum, ut adhibitis iis legatorum regis verba audiret responderetque iis, quae ex dignitate atque utilitate populi Romani responderi possent.

Menippus et Hegesianax principes regiae legationis erant. ex Menippus ignorare se dixit, quidnam perplexi sua legatio haberet, cum simpliciter ad amicitiam petendam iungendamque societatem venissent.

esse autem tria genera foederum, quibus inter se paciscerentur amicitias civitates regesque: unum, cum bello victis dicerentur leges; ubi enim omnia ei, qui armis plus posset, dedita essent, quae ex iis habere victos, quibus multari eos velit, ipsius ius atque arbitrium esse;

alterum, cum pares bello aequo foedere in pacem atque amicitiam venirent; tunc enim repeti reddique per conventionem res et, si quarum turbata bello possessio sit, eas aut ex formula iuris antiqui aut ex partis utriusque commodo componi;

tertium esse genus, cum, qui numquam hostes fuerint, ad amicitiam sociali foedere inter se iungendam coeant; eos neque dicere nec accipere leges; id enim victoris et victi esse.

ex eo genere cum Antiochus esset, mirari se, quod Romani aequum censeant leges ei dicere, quas Asiae urbium liberas et immunis, quas stipendiarias esse velint, quas intrare praesidia regia regemque vetent.

cum Philippo enim hoste pacem, non cum Antiocho amico societatis foedus ita sanciendum esse.