Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

principio anni, quo L. Cornelius Q. Minucius consules fuerunt, terrae motus ita crebri nuntiabantur, ut non rei tantum ipsius sed feriarum quoque ob id indictarum homines taederet;

nam neque senatus haberi res publica administrari poterat sacrificando expiandoque occupatis consulibus.

postremo decemviris adire libros iussis, ex responso eorum supplicatio per triduum fuit.

coronati ad omnia pulvinaria supplicaverunt, edictumque est, ut omnes, qui ex una familia essent, supplicarent pariter. item ex auctoritate senatus consules edixerunt, ne quis, quo die terrae motu nuntiato feriae indictae essent, eo die alium terrae motum nuntiaret.

provincias deinde consules prius,

tum praetores sortiti. Cornelio Gallia, Ligures sortiti praetores C. Scribonius M. Valerius peregrinam, L. Cornelius Siciliam, L. Porcius Sardiniam, Flaminius Hispaniam citeriorem, M. Fulvius Hispaniam ulteriorem.

nihil eo anno belli expectantibus consulibus litterae M. Cinci —

praefectus is Pisis erat — adlatae, Ligurum viginti milia armatorum coniuratione per omnia conciliabula universae gentis facta Lunensem primum agrum depopulatos, Pisanum deinde finem transgressos omnem oram maris peragrasse.

itaque Minucius consul, cui Ligures provincia evenerat, ex auctoritate senatus in rostra escendit et edixit,

ut legiones duae urbanae, quae superiore anno conscriptae essent, post diem decimum Arretii adessent; in earum locum se duas legiones urbanas scripturum.

item sociis et Latino nomini, magistratibus legatisque eorum, qui milites dare debebant, edixit, ut in Capitolio se adirent.