Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

principio anni, quo L. Cornelius Q. Minucius consules fuerunt, terrae motus ita crebri nuntiabantur, ut non rei tantum ipsius sed feriarum quoque ob id indictarum homines taederet;

nam neque senatus haberi res publica administrari poterat sacrificando expiandoque occupatis consulibus.

postremo decemviris adire libros iussis, ex responso eorum supplicatio per triduum fuit.

coronati ad omnia pulvinaria supplicaverunt, edictumque est, ut omnes, qui ex una familia essent, supplicarent pariter. item ex auctoritate senatus consules edixerunt, ne quis, quo die terrae motu nuntiato feriae indictae essent, eo die alium terrae motum nuntiaret.

provincias deinde consules prius,

tum praetores sortiti. Cornelio Gallia, Ligures sortiti praetores C. Scribonius M. Valerius peregrinam, L. Cornelius Siciliam, L. Porcius Sardiniam, Flaminius Hispaniam citeriorem, M. Fulvius Hispaniam ulteriorem.