Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ad quingentesimum quinquagesimum octavum annum in promiscuo spectatum esse; quid repente factum, cur immisceri sibi in cavea patres plebem nollent?

cur dives pauperem consessorem fastidiret? novam, superbam libidinem, ab nullius ante gentis senatu neque desideratam neque

187
institutam.

postremo ipsum quoque Africanum, quod consul auctor eius rei fuisset, paenituisse ferunt. adeo nihil motum ex antiquo probabile est; veteribus, nisi quae usus evidenter arguit, malunt.

principio anni, quo L. Cornelius Q. Minucius consules fuerunt, terrae motus ita crebri nuntiabantur, ut non rei tantum ipsius sed feriarum quoque ob id indictarum homines taederet;

nam neque senatus haberi res publica administrari poterat sacrificando expiandoque occupatis consulibus.

postremo decemviris adire libros iussis, ex responso eorum supplicatio per triduum fuit.