The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

exitu anni huius Q. Aelius Tubero tribunus plebis ex senatus consulto tulit ad plebem, plebesque scivit, uti duae Latinae coloniae una in Bruttios, altera in Thurinum agrum deducerentur.

his deducendis triumviri creati, quibus in triennium imperium esset, in Bruttios Q. Naevius, M. Minucius Rufus, M. Furius Crassipes, in Thurinum agrum A. Manlius, Q. Aelius,

186
L. Apustius. ea bina comitia Cn. Domitius praetor urbanus in Capitolio habuit.

aedes eo anno aliquot dedicatae sunt: una Iunonis Matutae in foro olitorio, vota locataque ante a C. Cornelio consule Gallico bello; censor idem dedicavit;

altera Fauni; aediles eam biennio ante ex multaticio argento faciendam locarant C. Scribonius et Cn. Domitius, qui praetor urbanus dedicavit.

et aedem Fortunae Primigeniae in colle Quirinali dedicavit Q. Marcius Ralla, duumvir ad id ipsum creatus;

voverat decem annis ante Punico bello P. Sempronius Sophus consul, locaverat idem censor.

et in insula Iovis aedem C. Servilius duumvir dedicavit; vota erat sex annis ante Gallico bello ab L. Furio Purpurione praetore, ab eodem postea locata. haec eo anno acta.