The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

ita cum percensuisset Thessaliam,

per Epirum Oricum, unde erat

185
venit. ab Orico copiae Brundisium transportatae. inde per totam Italiam ad urbem prope triumphantes non minore agmine rerum captarum quam suo prae se acto venerunt.

postquam Romam ventum est, senatus extra urbem Quinctio ad res gestas edisserendas datus est triumphusque meritus ab decretus.

triduum triumphavit. die primo arma, tela aerea et marmorea transtulit, plura Philippo adempta, quam quae ex civitatibus ceperat; secundo aurum argentumque factum infectumque et signatum.

infecti argenti fuit quadraginta tria milia pondo et ducenta septuaginta, facti vasa multa omnis generis, caelata pleraque, quaedam eximiae artis; et ex aere multa fabrefacta;

ad hoc clipea argentea decem. signati argenti octoginta quattuor milia fuere Atticorum; tetrachma vocant; trium fere denariorum in singulis argenti est pondus.

auri pondo fuit tria milia quattuordecim et clipeum unum ex auro totum et nummi aurei quattuordecim milia.

quingenti quattuordecim. tertio die coronae aureae, dona civitatium, tralatae centum quattuordecim;

et hostiae ductae et ante currum multi nobiles captivi obsidesque, inter quos Demetrius, regis Philippi filius, fuit et Armenes, Nabidis tyranni filius, Lacedaemonius.

ipse deinde Quinctius in urbem est invectus. secuti currum milites frequentes ut exercitu omni ex provincia deportato.

his duceni quinquageni aeris in pedites divisi, duplex centurioni, triplex equiti.

praebuerunt speciem triumpho capitibus rasis secuti, qui servitute exempti fuerant.