Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

in Gallia L. Valerius Flaccus proconsul circa Mediolanium cum Gallis Insubribus et Bois, qui Dorulato duce ad concitandos Insubres Padum transgressi erant, signis collatis depugnavit. decem milia,

hostium sunt caesa. per eos dies collega eius M. Porcius Cato ex Hispania triumphavit. tulit in eo triumpho argenti infecti viginti quinque milia pondo, bigati centum viginti tria milia, Oscensis quingenta quadraginta, auri pondo mille quadringenta.

militibus ex praeda divisit in singulos ducenos septuagenos aeris, triplex equiti.

Ti. Sempronius consul in provinciam profectus in Boiorum primum agrum legiones duxit. Boiorix regulus eorum cum duobus fratribus tota gente concitata ad rebellandum castra locis apertis posuit, ut dimicaturos, si hostis finis intrasset.

consul ubi, quantae copiae, quanta fiducia esset hosti, sensit, nuntium ad collegam mittit, ut, si videretur ei, maturaret venire: se tergiversando in adventum eius rem extracturum.

quae causa consuli cunctandi, eadem Gallis, praeterquam quod cunctatio hostium animos faciebat, rei maturandae erat, ut, priusquam coniungerentur consulum copiae, rem transigerent.

per biduum tamen nihil aliud quam steterunt parati ad pugnandum, si quis contra egrederetur; tertio subiere ad vallum castraque simul ab omni parte adgressi sunt.

consul arma extemplo capere milites iussit; armatos inde paulisper continuit, ut et stolidam fiduciam hosti

181
augeret et disponeret copias, quibus quaeque portis erumperent.