The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

principio anni, quo P. Scipio iterum et Ti. Sempronius Longus consules fuerunt,

legati Nabidis tyranni Romam venerunt. iis extra urbem in aede Apollinis senatus datus est. pax, quae cum T. Quinctio convenisset, ut rata esset, petierunt impetraruntque.

de provinciis cum relatum esset, senatus frequens in eam sententiam ibat, ut, quoniam in Hispania et Macedonia debellatum foret, consulibus ambobus Italia provincia esset.

Scipio satis esse Italiae consulem censebat; alteri Macedoniam decernendam esse. bellum grave ab Antiocho imminere. iam ipsum sua sponte in Europam transgressum; quid deinde facturum censerent,

cum hinc Aetoli, haud dubii hostes, vocarent ad bellum, illinc Hannibal, Romanis cladibus insignis imperator, stimularet?

dum de provinciis consulum disceptatur, praetores sortiti sunt; Cn. Domitio urbana iurisdictio, T. Iuventio peregrina evenit P. Cornelio Hispania ulterior, Sex.

Digitio citerior duobus Cn. Corneliis Blasioni Sicilia, Merendae Sardinia. in Macedoniam novum exercitum transportari non placuit,

eum, qui esset ibi, reduci in Italiam a Quinctio ac dimitti; item eum exercitum dimitti, qui cum M. Porcio Catone in Hispania esset;

consulibus ambobus Italiam provinciam esse, et duas urbanas scribere eos legiones, ut dimissis, quos senatus censuisset, exercitibus octo omnino Romanae legiones essent.