Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

principio anni, quo P. Scipio iterum et Ti. Sempronius Longus consules fuerunt,

legati Nabidis tyranni Romam venerunt. iis extra urbem in aede Apollinis senatus datus est. pax, quae cum T. Quinctio convenisset, ut rata esset, petierunt impetraruntque.

de provinciis cum relatum esset, senatus frequens in eam sententiam ibat, ut, quoniam in Hispania et Macedonia debellatum foret, consulibus ambobus Italia provincia esset.

Scipio satis esse Italiae consulem censebat; alteri Macedoniam decernendam esse. bellum grave ab Antiocho imminere. iam ipsum sua sponte in Europam transgressum; quid deinde facturum censerent,

cum hinc Aetoli, haud dubii hostes, vocarent ad bellum, illinc Hannibal, Romanis cladibus insignis imperator, stimularet?

dum de provinciis consulum disceptatur, praetores sortiti sunt; Cn. Domitio urbana iurisdictio, T. Iuventio peregrina evenit P. Cornelio Hispania ulterior, Sex.