Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

redierant, qui post compertam a Pythagora coniurationem et caede iam coepta effugerant; libertatem ex longo intervallo libertatisque auctores Romanos, quibus causa bellandi cum tyranno ipsi fuissent, cernebant. testata quoque ipso Nemeorum die voce praeconis libertas est Argivorum.

Achaeis quantum restituti Argi in commune concilium laetitiae adferebant, tantum serva Lacedaemon

177
relicta et lateri adhaerens tyrannus non sincerum gaudium praebebant;

Aetoli vero eam rem omnibus conciliis lacerare: cum Philippo non ante desitum bellari, quam omnibus excederet Graeciae urbibus; tyranno relictam Lacedaemonem;

regem autem legitimum, qui in Romanis fuerit castris, ceterosque nobilissimos cives in exilio victuros;

Nabidis dominationis satellitem factum populum Romanum. Quinctius ab Argis Elatiam, unde ad bellum Spartanum profectus erat, copias reduxit.

sunt qui non ex oppido proficiscentem bellum gessisse tyrannum tradant,

sed castris adversus Romana positis castra diuque cunctatum, quia Aetolorum auxilia expectasset, coactum ad extremum acie confligere impetu in pabulatores suos a Romanis facto;

eo proelio victum castrisque exutum pacem petisse, cum cecidissent quattuordecim milia militum, capta plus quattuor milia essent.

eodem fere tempore et a T. Quinctio de rebus ad Lacedaemonem gestis et a M. Porcio consule ex Hispania litterae adlatae. utriusque nomine in dies ternos supplicatio ab senatu decreta est.

L. Valerius consul, cum post fusos circa Litanam silvam Boios quietam provinciam habuisset,

comitiorum causa Romam rediit et creavit consules P. Cornelium Scipionem Africanum iterum et Ti. Sempronium Longum.