Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

itaque minime mirum est nec Oppiam nec aliam ullam tum legem desideratam esse, quae modum sumptibus mulierum faceret, aurum et purpuram data et oblata ultro non accipiebant.

si nunc cum illis donis Cineas urbem circumiret, stantis in publico invenisset, quae acciperent.

atque ego nonnullarum cupiditatium ne causam quidem aut rationem inire possum. nam ut, quod alii liceat, tibi non licere aliquid fortasse naturalis aut pudoris aut indignationis habeat, sic aequato omnium cultu quid unaquaeque vestrum veretur ne in se conspiciatur?

pessimus quidem pudor est vel parsimoniae vel paupertatis; sed utrumque lex vobis demit, cum id, quod habere non licet, non habetis.

“hanc” inquit “ipsam exaequationem non fero” illa locuples. “cur non insignis auro et purpura conspicior? cur paupertas aliarum sub hac legis specie latet, ut, quod habere non possunt, habiturae, si liceret, fuisse videantur?”

vultis hoc certamen uxoribus vestris inicere, Quirites, ut divites id habere velint, quod nulla alia possit;

143
pauperes, ne ob hoc ipsum contemnantur, supra vires se extendant?

ne eas simul pudere, quod non oportet, coeperit, quod oportet, non pudebit. quae de suo parabit, quae non poterit, virum rogabit.

miserum illum virum, et qui exoratus et qui non exoratus erit, cum, quod ipse non dederit, datum ab alio videbit.

nunc vulgo alienos viros rogant et, quod est, legem et suffragia rogant et a quibusdam impetrant. adversus te et rem tuam et liberos tuos exorabilis es; simul lex modum sumptibus uxoris tuae facere desierit, tu numquam facies.