Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

quo tumultu cum per se satis irritatam multitudinem cerneret tyrannus, contionem advocari iussit.

ubi cum ea, quae imperarentur ab Romanis, exposuisset et graviora atque indigniora quaedam falso adfinxisset, et ad singula nunc ab universis, nunc a partibus contionis acclamaretur, interrogavit, quid se respondere ad ea aut quid facere vellent.

prope una voce omnes nihil responderi et bellum geri iusserunt; et pro se quisque, qualia multitudo solet, bonum animum habere et bene sperare iubentes, fortis fortunam adiuvare aiebant.

his vocibus incitatus tyrannus et Antiochum Aetolosque adiuturos pronuntiat, et sibi ad obsidionem sustinendam copiarum adfatim esse.

exciderat pacis mentio ex omnium animis, et in stationes non ultra quieturi discurrunt. paucorum excursio lacessentium et emissa iacula extemplo

174
et Romanis dubitationem, quin esset, exemerunt.

levia inde proelia per quadriduum primum sine ullo satis certo eventu commissa;

quinto die prope iusta pugna adeo paventes in oppidum Lacedaemonii compulsi sunt, ut quidam milites Romani terga fugientium caedentes per intermissa, tunc erant, moenia urbem intrarint.