Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

haec conscripta castris propius urbem motis Lacedaemonem mittuntur.

nec sane quicquam eorum satis placebat tyranno, nisi quod praeter spem reducendorum exulum mentio nulla facta erat; maxime autem omnium ea res

173
offendebat, quod et naves et maritimae civitates ademptae erant.

fuerat autem ei magno fructui mare, oram a Maleo praedatoriis navibus infestam iuventutem praeterea civitatium earum ad supplementum longe optimi generis militum habebat.

has condiciones quamquam ipse in secreto volutaverat cum amicis, vulgo tamen omnes fama ferebant, ut ad ceteram fidem, sic ad secreta tegenda regiorum ingeniis.

non tam omnia universi, quam ea, quae ad quemque pertinerent, singuli carpebant. qui exulum coniuges in matrimonio habebant aut ex bonis eorum aliquid possederant,

tamquam amissuri, non reddituri indignabantur. servis liberatis a tyranno non irrita modo futura libertas, sed multo foedior, quam fuisset ante, servitus redeuntibus in iratorum dominorum potestatem ante oculos obversabatur.

mercennarii milites et pretia militiae casura in pace aegre ferebant et reditum sibi nullum in civitates videbant, infensas non magis quam satellitibus eorum.

haec inter se primo in circulis serentes fremere; deinde subito ad arma discurrerunt.

quo tumultu cum per se satis irritatam multitudinem cerneret tyrannus, contionem advocari iussit.

ubi cum ea, quae imperarentur ab Romanis, exposuisset et graviora atque indigniora quaedam falso adfinxisset, et ad singula nunc ab universis, nunc a partibus contionis acclamaretur, interrogavit, quid se respondere ad ea aut quid facere vellent.

prope una voce omnes nihil responderi et bellum geri iusserunt; et pro se quisque, qualia multitudo solet, bonum animum habere et bene sperare iubentes, fortis fortunam adiuvare aiebant.