Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

at enim cum Philippo Argivi senserunt. remittimus hoc tibi, ne nostram vicem irascaris. satis compertum habemus duorum aut summum trium in ea re, non

169
civitatis culpam esse,

tam hercule, quam in te tuoque praesidio accersendo accipiendoque in arcem nihil est publico consilio actum.

Thessalos et Phocensis et Locrensis consensu omnium scimus partium Philippi fuisse; tamen cum cetera liberavimus Graecia; quid tandem censes in Argivis, qui insontes publici consilii sint, facturos?

servorum ad libertatem vocatorum et egentibus hominibus agri divisi crimina tibi obici dicebas, non quidem nec ipsa mediocria; sed quid ista sunt prae iis, quae a te tuisque cotidie alia super alia facinora eduntur?

exhibe liberam contionem vel Argis vel Lacedaemone, si audire iuvat vera dominationis impotentissimae crimina.

ut alia omnia vetustiora omittam, quam caedem Argis Pythagoras iste, gener tuus, paene in oculis meis edidit? quam tu ipse, cum iam prope in finibus Lacedaemoniorum essem?

age dum, quos in contione comprehensos omnibus audientibus civibus tuis te in custodia habiturum esse pronuntiasti,

iube vinctos produci; miseri parentes, quos falso lugent, vivere sciant. at enim, ut iam ita sint haec, quid ad vos, Romani? hoc tu dicas liberantibus Graeciam? hoc iis, qui, ut liberare possent, mare traiecerunt,