Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

hoste nostro,

non societatem solum sed, si diis placet, adfinitatem etiam per Philoclen, praefectum eius, pepigisti et ut bellum adversus nos gerens mare circa Maleum infestum navibus piraticis fecisti et plures prope cives Romanos quam Philippus cepisti atque

170
occidisti,

tutiorque Macedoniae ora quam Maleae commeatus ad exercitus nostros portantibus navibus fuit.

proinde parce, sis, fidem ac iura societatis iactare et omissa populari oratione tamquam tyrannus et hostis loquere.”

sub haec Aristaenus nunc monere Nabim, nunc etiam orare, ut, dum liceret dum occasio esset, sibi ac fortunis suis consuleret;

referre deinde nominatim tyrannos civitatium finitimarum coepit, qui deposito imperio restitutaque libertate suis non tutam modo sed etiam honoratam inter civis senectutem egissent.

his dictis in vicem auditisque nox prope diremit colloquium. postero die Nabis Argis se cedere ac deducere praesidium, quando ita Romanis placeret, et captivos et perfugas redditurum dixit;

aliud si quid postularent, ut ederent petiit, ut deliberare cum amicis posset.

ita et tyranno tempus datum ad consultandum est, et Quinctius sociorum etiam principibus adhibitis habuit consilium.