Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

at enim ego eam violavi et everti,

quod Argivorum civitatem teneo. quo modo hoc tuear? re an tempore? res mihi duplicem defensionem praebet; nam et ipsis vocantibus ac tradentibus urbem eam accepi, non occupavi, et accepi, cum Philippi partium, non in vestra societate esset.

tempus autem eo me liberat, quod, cum iam Argos haberem, societas mihi vobiscum convenit, et, ut vobis mitterem ad bellum auxilia, non, ut Argis praesidium deducerem,

pepigistis. at hercule in ea controversia, quae de Argis est, superior sum et aequitate rei, quod non vestram urbem,

sed hostium, quod volentem, non vi coactam accepi, et vestra confessione, quod in condicionibus societatis Argos mihi reliquistis;

ceterum nomen tyranni et facta me premunt, quod servos ad libertatem voco, quod in agros inopem plebem deduco.

de nomine hoc respondere possum, me, qualiscumque sum, eundem esse, qui fui, cum tu ipse mecum, T.

Quincti, societatem pepigisti. tum me regem appellari a vobis memini, nunc tyrannum vocari video. itaque, si ego nomen mutassem, mihi meae inconstantiae, cum vos mutetis, vobis vestrae reddenda ratio est.

quod ad multitudinem servis liberatis auctam et egentibus divisum agrum attinet, possum quidem et in hoc me iure temporis tutari:

iam feceram haec, qualiacumque sunt, cum societatem mecum pepigistis et auxilia in bello adversus Philippum accepistis;