Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Nabis sicut primo adventu Romanae classis et traditione oppidorum maritimae orae conterritus erat,

sic parva spe cum acquievisset Gytheo ab suis retento, postquam id quoque traditum Romanis audivit esse et, cum ab terra omnibus circa hostilibus nihil spei esset,

a mari quoque toto se interclusum, cedendum fortunae ratus caduceatorem primum in castra misit ad explorandum, si paterentur legatos ad se mitti.

qua impetrata re Pythagoras ad imperatorem venit nullis cum mandatis, quam ut tyranno colloqui cum imperatore liceret.

consilio advocato cum omnes dandum colloquium censuissent, dies locusque constituitur.

in mediae regionis tumulos modicis copiis sequentibus cum venissent, relictis ibi in statione conspecta utrimque cohortibus Nabis cum delectis custodibus corporis,

Quinctius cum fratre et Eumene rege et Sosila Rhodio et Aristaeno, Achaeorum praetore, tribunisque militum paucis descendit.