Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

quid enim, si hoc expugnaverint, non temptabunt? recensete omnia muliebria iura, quibus licentiam earum adligaverint maiores vestri per quaeque eas subiecerint viris; quibus omnibus constrictas vix tamen continere potestis.

quid? si carpere singula et extorquere et exaequari

141
ad extremum viris patiemini, tolerabiles vobis eas fore creditis? extemplo, simul pares esse coeperint,

superiores erunt. at hercule ne quid novum in eas rogetur recusant, non ius sed iniuriam deprecantur,

ut, quam accepistis iussistis suffragiis vestris legem, quam usu tot annorum et experiendo comprobastis, hanc ut abrogetis, id est ut unam tollendo legem ceteras infirmetis.

nulla lex satis commoda omnibus est; id modo quaeritur, si maiori parti et in summam prodest. si, quod cuique privatim officiet ius, id destruet ac demolietur, quid attinebit universos rogare leges, quas mox abrogare, in quos latae sunt,

possint? volo tamen audire, quid sit, propter quod consternatae procucurrerint in publicum ac vix foro se et contione abstineant.

ut captivi ab Hannibale redimantur parentes, viri, liberi, fratres earum? procul abest absitque semper talis fortuna rei publicae;