Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

capere, et pactus, ut abducere inde milites, quos praesidii causa habebat,

liceret, tradidit Quinctio urbem. priusquam Gytheum traderetur, Pythagoras, praefectus Argis relictus, tradita custodia urbis Timocrati Pellenensi cum mercennariis militibus et duobus milibus Argivorum Lacedaemonem ad Nabim venit.

Nabis sicut primo adventu Romanae classis et traditione oppidorum maritimae orae conterritus erat,

sic parva spe cum acquievisset Gytheo ab suis retento, postquam id quoque traditum Romanis audivit esse et, cum ab terra omnibus circa hostilibus nihil spei esset,

a mari quoque toto se interclusum, cedendum fortunae ratus caduceatorem primum in castra misit ad explorandum, si paterentur legatos ad se mitti.

qua impetrata re Pythagoras ad imperatorem venit nullis cum mandatis, quam ut tyranno colloqui cum imperatore liceret.

consilio advocato cum omnes dandum colloquium censuissent, dies locusque constituitur.

in mediae regionis tumulos modicis copiis sequentibus cum venissent, relictis ibi in statione conspecta utrimque cohortibus Nabis cum delectis custodibus corporis,

Quinctius cum fratre et Eumene rege et Sosila Rhodio et Aristaeno, Achaeorum praetore, tribunisque militum paucis descendit.

ibi permisso, ut seu dicere prius seu audire mallet, ita coepit tyrannus: “si ipse per me, T. Quincti vosque qui adestis, causam excogitare, cur mihi aut indixissetis bellum aut inferretis, possem, tacitus eventum fortunae meae expectassem;

nunc imperare animo nequivi, quin, priusquam perirem, cur essem, scirem. et

167

si tales essetis, qualis esse Carthaginienses fama est, apud quos nihil societatis fides sancti haberet, in me quoque vobis quid faceretis minus pensi esse non mirarer;