Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

omnium principum Graeciae praeter Aristaenum eadem sententia erat, causa belli non alia esset, inde potissimum ordiendum bellum.

Quinctio id nequaquam placebat, et Aristaenum contra omnium consensum disserentem cum haud dubia approbatione audivit;

et ipse adiecit, cum pro Argivis adversus tyrannum bellum susceptum sit, quid minus conveniens esse, quam omisso hoste Argos oppugnari?

se vero caput belli Lacedaemonem et tyrannum petiturum. et dimisso consilio frumentatum expeditas cohortes misit. quod maturi erat circa, demessum et convectum est; viride, ne hostes mox haberent, protritum et corruptum.

castra deinde movit et Parthenio superato monte praeter Tegeam tertio die ad Caryas posuit castra. ibi, priusquam hostium intraret agrum,

sociorum auxilia expectavit. venerunt Macedones a Philippo mille et quingenti et Thessalorum equites quadringenti. nec iam auxilia, quorum adfatim erat, sed commeatus finitumis urbibus imperati morabantur Romanum.

navales quoque magnae copiae conveniebant; iam ab Leucade L. Quinctius quadraginta navibus venerat, iam Rhodiae tectae naves, iam Eumenes rex circa Cycladas insulas erat cum decem tectis navibus, triginta lembis mixtisque minoris formae navigiis.

ipsorum quoque Lacedaemoniorum exules permulti, tyrannorum iniuria pulsi, spe

163
reciperandae patriae in castra Romana convenerunt.

multi autem erant, iam per aliquot aetates, ex quo tyranni tenebant Lacedaemonem, alii ab aliis expulsi.

princeps erat exulum Agesipolis, cuius iure gentis regnum Lacedaemone erat, pulsus infans ab Lycurgo tyranno post mortem Cleomenis, qui primus tyrannus Lacedaemone fuit.