Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

cum erumpentibus a porta Lacedaemoniis proelium commiserunt atque eos haud magno certamine compulerunt in urbem. et castra eo ipso loco ubi pugnatum erat, imperator Romanus posuit.

diem inde unum in speculis fuit, si quid novi motus oreretur; postquam oppressam metu civitatem vidit, advocat consilium de oppugnandis Argis.

omnium principum Graeciae praeter Aristaenum eadem sententia erat, causa belli non alia esset, inde potissimum ordiendum bellum.

Quinctio id nequaquam placebat, et Aristaenum contra omnium consensum disserentem cum haud dubia approbatione audivit;

et ipse adiecit, cum pro Argivis adversus tyrannum bellum susceptum sit, quid minus conveniens esse, quam omisso hoste Argos oppugnari?

se vero caput belli Lacedaemonem et tyrannum petiturum. et dimisso consilio frumentatum expeditas cohortes misit. quod maturi erat circa, demessum et convectum est; viride, ne hostes mox haberent, protritum et corruptum.

castra deinde movit et Parthenio superato monte praeter Tegeam tertio die ad Caryas posuit castra. ibi, priusquam hostium intraret agrum,