Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

cum se muros subisse cerneret intentosque praedones ad tuenda moenia esse, uti cum suae factionis hominibus meminisset arcem occupare.

id, uti praeceperat, factum; repente anceps terror hinc muros ascendentibus Romanis, illinc arce capta barbaros circumvasit. huius potitus loci consul eos, qui arcem tenuerant, liberos esse cum cognatis suaque habere iussit,

Bergistanos ceteros quaestori ut venderet imperavit, de praedonibus supplicium sumpsit.

pacata provincia vectigalia magna instituit ex ferrariis argentariisque, quibus institutis locupletior in dies provincia fuit.

ob has res gestas in Hispania supplicationem in triduum patres decreverunt.

eadem aestate alter consul L. Valerius Flaccus in Gallia cum Boiorum manu propter Litanam silvam collatis secundo proelio conflixit.

octo milia Gallorum caesa traduntur; ceteri omisso bello in vicos suos atque agros dilapsi.

consul relicum aestatis circa Padum Placentiae et Cremonae exercitum habuit restituitque, quae in iis oppidis bello diruta fuerant.

cum hic status in Italia Hispaniaque esset, T. Quinctio in Graecia ita hibernis actis, ut exceptis Aetolis, quibus nec pro spe victoriae praemia contigerant, nec diu quies placere poterat, universa Graecia simul pacis libertatisque perfruens bonis egregie statu suo gauderet

nec magis in bello virtutem Romani ducis quam in victoria temperantiam iustitiamque et moderationem miraretur, senatus consultum, quo bellum adversus Nabim Lacedaemonium decretum erat,

adfertur. quo lecto Quinctius conventum Corinthum omnium sociarum civitatium legationibus in diem certam edicit. ad quam ubi frequentes undique principes convenerunt, ita uti ne Aetoli quidem abessent, tali

159
oratione est usus:

“bellum adversus Philippum non communi animo consilioque Romani et Graeci gesserunt, quam utrique suas causas belli habuerunt.

nam et Romanorum amicitiam nunc Carthaginiensis hostis eorum iuvando, nunc hic sociis violaverat et in vos talis fuit,

ut nobis, etiam si nostrarum oblivisceremur iniuriarum, vestrae iniuriae satis digna causa belli fuerit. hodierna consultatio tota ex vobis pendet.