Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

cum se muros subisse cerneret intentosque praedones ad tuenda moenia esse, uti cum suae factionis hominibus meminisset arcem occupare.

id, uti praeceperat, factum; repente anceps terror hinc muros ascendentibus Romanis, illinc arce capta barbaros circumvasit. huius potitus loci consul eos, qui arcem tenuerant, liberos esse cum cognatis suaque habere iussit,

Bergistanos ceteros quaestori ut venderet imperavit, de praedonibus supplicium sumpsit.

pacata provincia vectigalia magna instituit ex ferrariis argentariisque, quibus institutis locupletior in dies provincia fuit.

ob has res gestas in Hispania supplicationem in triduum patres decreverunt.

eadem aestate alter consul L. Valerius Flaccus in Gallia cum Boiorum manu propter Litanam silvam collatis secundo proelio conflixit.

octo milia Gallorum caesa traduntur; ceteri omisso bello in vicos suos atque agros dilapsi.

consul relicum aestatis circa Padum Placentiae et Cremonae exercitum habuit restituitque, quae in iis oppidis bello diruta fuerant.