Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ibi delectarum cohortium stationem relinquens praecepit iis, ne se ex eo loco ante moverent, quam ipse ad eos venisset; ceteras copias ad ulteriorem partem urbis circumducit. maximum ex omnibus auxiliis numerum Suessetanae iuventutis habebat; eos ad murum oppugnandum subire iubet.

quorum ubi arma signaque Lacetani cognovere, memores, quam saepe in agro eorum impune persultassent, quotiens ipsos signis collatis fudissent fugassentque, patefacta repente porta universi in eos erumpunt.

vix clamorem eorum, nedum impetum Suessetani tulere. quod postquam,

sicut futurum ratus erat, consul fieri etiam vidit, equo citato subter murum hostium ad cohortes avehitur atque eas arreptas,

effusis omnibus ad sequendos Suessetanos, qua silentium ac solitudo erat, in urbem inducit priusque omnia cepit, quam se reciperent Lacetani. mox ipsos nihil praeter arma habentis in deditionem accepit.

confestim inde victor ad Bergium castrum ducit. receptaculum id maxime praedonum erat, et inde incursiones in agros pacatos provinciae eius fiebant.

transfugit inde ad consulem princeps Bergistanus et purgare se ac popularis coepit: non

158
esse in manu ipsis rem publicam; praedones receptos totum suae potestatis id castrum fecisse.

consul eum domum redire conficta aliqua probabili, cur afuisset causa iussit;

cum se muros subisse cerneret intentosque praedones ad tuenda moenia esse, uti cum suae factionis hominibus meminisset arcem occupare.

id, uti praeceperat, factum; repente anceps terror hinc muros ascendentibus Romanis, illinc arce capta barbaros circumvasit. huius potitus loci consul eos, qui arcem tenuerant, liberos esse cum cognatis suaque habere iussit,

Bergistanos ceteros quaestori ut venderet imperavit, de praedonibus supplicium sumpsit.

pacata provincia vectigalia magna instituit ex ferrariis argentariisque, quibus institutis locupletior in dies provincia fuit.

ob has res gestas in Hispania supplicationem in triduum patres decreverunt.