The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

ea tam exigua manu oppida aliquot cepit. defecere ad eum Sedetani,

Ausetani, Suessetani. Lacetanos, deviam et silvestrem gentem, cum insita feritas continebat in armis, tum conscientia, dum consul exercitusque Turdulo bello esset occupatus, depopulatorum subitis incursionibus sociorum.

igitur ad oppidum eorum oppugnandum consul ducit non Romanas modo cohortes, sed iuventutem etiam merito infensorum iis sociorum.

oppidum longum, in latitudinem haudquaquam tantundem patens habebant. quadringentos inde ferme passus constituit signa.

ibi delectarum cohortium stationem relinquens praecepit iis, ne se ex eo loco ante moverent, quam ipse ad eos venisset; ceteras copias ad ulteriorem partem urbis circumducit. maximum ex omnibus auxiliis numerum Suessetanae iuventutis habebat; eos ad murum oppugnandum subire iubet.

quorum ubi arma signaque Lacetani cognovere, memores, quam saepe in agro eorum impune persultassent, quotiens ipsos signis collatis fudissent fugassentque, patefacta repente porta universi in eos erumpunt.

vix clamorem eorum, nedum impetum Suessetani tulere. quod postquam,

sicut futurum ratus erat, consul fieri etiam vidit, equo citato subter murum hostium ad cohortes avehitur atque eas arreptas,

effusis omnibus ad sequendos Suessetanos, qua silentium ac solitudo erat, in urbem inducit priusque omnia cepit, quam se reciperent Lacetani. mox ipsos nihil praeter arma habentis in deditionem accepit.